Hľadaný výraz: mk 11,22-24, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
22 Et respondens Iesus ait illis: “ Habete fidem Dei! 23 Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei. 24 Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.

1

mail   print   facebook   twitter